Transcription

This slideshow requires JavaScript.

The Sarum Pye is written in heavily abbreviated medieval Latin. In the transcription below, abbreviations have been spelled out.

Front:

Feria iij. de sancto Augustino. et memoria sub
silencio. de martiribus et de trinitate Feria iiij.
et sabbato de comemoracionibus Si fuerint iij. comemoraciones
in ij. feria fiat vna comemoracio et memoria de festo.
Dominica prima post festum sancte Trinitatis
Inchoetur historia ‘Deus omnium’, et medie lecciones de
corpore xp̃i Feria iij. et sabbato de comemoracionibus Si
fuerint iij. comemoraciones in ij. feria fiat vna comemoracio
et memoria de sanctis, Feria v. de seruicio octauarum et festum
sancti Barnabe differatur in crastinum et nichil de
festis sanctorum in memoriam. Dominica ij. de seruicio dominicali
et medie lecciones de sancto basilio, Feria iiij. et sabbato de
comemoracionibus. Si fuerint iij. comemoraciones in vj. feria
fiat vna comemoracio et memoria de martiribus Dominica
iij. tota cantetur historia, Feria v. et sabbato de co-
memoracionibus Dominica iiij. de seruicio dominicali et medie lecciones
de sancto Leone. ije ve erunt de apostolis, et memoria
sub silencio de dominica sed nulla memoria de sancto Johanne
Feria v. et vj. de comemoracionibus Si fuerint iij.
comemoraciones, in iiij. feria fiat vna comemoracio et memoria
de sancto Johanne et de Apostolis Dominica quinta
de seruicio dominicali, et medie lecciones de Apostolis.

Back:

Feria iij et iiij. de comemoracionibus Si fuerint iij co-
memoraciones in vj feria fiat vna comemoracio. Dominica ij.
de seruicio dominicali. Feria ij et iiij de feria responsoria de ij
et iiij ferijs. Feria v. et sabbato de comemoracionibus. Si fuerint
iij comemoraciones in iiij feria fiat vna comemoracio
et tunc in ij feria dicantur responsoria de iiij feria. Dominica
iij de Cruce et solennis memoria de martiribus et de dominica
nulla fiat memoria de resurreccione. Feria ij et vj de feria
responsoria de ij et iij ferijs. Feria iij et sabbato de comemoracionibus
Si fuerint iij comemoraciones in vj feria fiat vna
comemoracio. Feria v. de sancto Johanne Beuerlaco.
Dominica iiij. de seruicio dominicali memoria de
martiribus et de resurreccione. Feria iij de sancta maria
Feria ij et iiij de feria responsoria de ij et iiij feria.
Si fuerint iij comemoraciones in ij feria dicantur responsoria
de iij feria. Dominica infra octa Ascentionis de
seruicio dominicali et memoria de Ascensione. Feria vj de sancta
maria. In die pentecostes et per ebdomadam totum fiat
de festo. et nichil de sancto Aldelmo. et festum sancti
Augustini. differatur vsque ad iij feriam post
festum sancte trinitatis. In die sancte trinitatis totum
fiat de festo. et nichil de sancta Petronilla

Advertisements

Comments are closed.

Blog at WordPress.com.

Up ↑